Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo V

Pag. 62


Prope illud altare ad quinque brachia. est locus venerabilis presepii. ubi
virgo Maria reclinavit filium suum Jesum Christum. et est locus magne
devocionis et ad modum unius caverne valde pulcre: de lapide autem illius
presepii recepi ex devocione. In ista ecclesia sancta de Bethleem. a
latere dextro majoris altaris in muro. sunt octo versus in grcco et octo in
latino litteris aureis facti et hii sunt versus in latino.
Rex Amairicus. custos virtutis. amicus
Largus, honestatis comes. hostis et impietatis.
Justicie cultor. pietatis. criminis ultor.
Quietus regnabat. et Grecis imperitabat
Emmanuelque. dator largus. pius imperiator
Presul vivebat hic. ecclesiam quod docebat
Pontificis dignus Radulphus. honore benignus
Cum manus hiis Effreni fertur fecisse tu autem.
Extra ecclesiam in plateis. est una cisterna. que habet bonam aquam. Ista
est cisterna. de qua legitur primo Paralipom. cap. Xjº. quod quando
Philistini erant congregati in Bethleem contra David. qui erat in alio monte.
tunc desideravit David de illa cisterna. et tunc tres viri fortes sui milites contra
voluntatem totius exercitus Philistinorum hauserunt aquam de cisterna et
portaverunt eam David. qui noluit bibere. sed libavit eam Domino.
Juxta illam ecclesiam. est monasterium. ubi mansit beatus Jheronimus
plurimo tempore cum pluribus monachis ad honorandum
ecclesiam memoratam. et ibi obiit. sed corpus suum translatum est Rome
et sepultum in ecclesie Sancte Marie Majoris.
Prope hanc ecclesiam de Bethleem. que scita est in monte pulcherrimo
et ameno. et circa illum montem sunt vinee. olive. ficulnee, et distat a
Jherosolima per sex miliaria. est una villa satis magna. ubi stant multi
cristiani de centura. qui habitant ibi continue. et est locus valde amenus et
delectabilis et merito. quia illum locum specialiter elegit Dominus. dum

Torna all'inizio