compositionem ceciderint, in sua
potestate hoc habeant, quorum chartulati
esse videntur. Si quis autem huius nostrae
praeceptalis paginae, et quod maius est Divinae
promulgationis sacrilegus contemptor,
et temerarius violator extiterit, sciat se
compositurum auri libras centum, medietatem
Camerae nostrae, et medietatem ipsi Sacrosancto
municipio. Quod ut verius credatur,
diligentiusque ab omnibus observetur,
manu propria roborantes nostro sigillo
jussimus insigniri.
Signum Domni Ottonis invictissimi Caesaris.
Ambrosius Cancellarius ad vicem Huberti
Episcopi et Archicancellarii.
Data decimo Calendas Januarii, Anno
Dominicae Incarnationis DCCCCLXVII.
Imperii vero Domni Ottonis sexto, Indictione
decima. Actum Romae feliciter.
Amen. ”
Eodem itaque tempore venit Itto Missus
Imperatoris, et investivit Domnum Adam Abbatem
de rebus, quas Piscariensis Ecclesia
perdiderat, videlicet de ipsa re de Vicano, de
Eccelesia Sanctae Justae, de rebus in Ocretano,
de rebus in Pompeniano, de rebus in Cerana,
de Eccelesia Sanctae Mariae de Romanis, de
molinis de Corneto, de rebus in Saractico,
de rebus in Asinariis, de rebus in Alanne, de
rebus in Balneo.
968.
Gloriosissimus igitur Imperator Otto cum
de Urbe Roma, ubi eodem tempore, idest,
anno Dominicae Incarnationis nongentesimo
sexagesimo octavo, filium suum Ottonem in
Imperatorem Augustum excellentissime coronaverat,
et Domnus Adam Abbas ibidem ab
ejus clemtiae magnitudine per scriptum Augustale
praeceptum acceperat, in Apuliam et
Calabriam, ut eam suo subjugaret Imperio,
tetendisset, Domnus Adam Abbas iterum eundem
adiit Imperatorem, et enarratis omnibus,
quae fecerat, quomodo quaedam perdita restauraverat,
et quaedam de male venditis, et sub
pignore positis redemerat, in eisdem Apuliae
finibus apud Bivinum secundo impetravit privilegium
de libertate Monasterii, de tuitione
rerum acquisitarum, et quod posset construere
in rebus acquisitis, vel acquirendis quodcunque
vellet aedificium ad munitionem Monasterii,
sive Ecclesiam, sive Castellum, et nemo in
hoc sibi contrarius existeret, si adversus hostes
Ecclesiae ad eos deprimendos munimina
aedificaret. Norat etiam ibi praedictus Imperator
Otto Ecclesiam Sancti Clementis in Lisina
cum omnibus appendiciis suis, et eam eodem
Privilegio confirmavit, ne quis temerator auderet
infringere quod tantus vir confirmasset
Ecclesiae, quod privilegium descriptum sic est.
969.
PRAECEPTUM SECUNDUM
Primi Ottonis.
De Libertate Monasterii, et ceteris rebus suis.
“ In nomine Sanctae Individuaeque Trinitatis,
Otto divina ordinante providentia
Imperator Augustus. Ad hoc nos divina
potentia ad Imperialis culminis provexit
apicem, ut ommium, maxime Divinorum
|
|