Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 30


Ad tertium dicendum, quod quamvis producere talem actum sit in potestate
voluntatis, tamen non est in voluntate tantum, sed etiam in inferioribus viribus,
ex quibus potest accidere repugnantia et difficultas; et ideo indigemus habitibus,
quibus omnis difficultas tollatur.
Ad quartum dicendum, quod sicut dicitur in 2 Metaph., difficultas potest
esse ex nobis, et ex rebus, et similiter facilitas. Facilitas ergo quae est ex ratione
actuum qui non sunt magni ponderis, diminuit, quantum in se est, rationem meriti;
sed facilitas quae est ex promptitudine operantis, meritum non diminuit
respectu praemii essentialis, sed auget: quia quanto maiori caritate facit, tanto
facilius tolerat, et magis meretur. Et similiter quanto delectabilius operatur propter
habitum virtutis, tanto actus eius est delectabilior, et magis meritorius.
Ad quintum dicendum, quod perfectiones proportionantur suis perfectibilibus;
quia proprius actus est in propria potentia, ut dicitur 2 de Anima; et
ideo non oportet quod habitus cognitivae et affectivae partis sint unius modi,
sicut nec ipsae potentiae quae eis perficiuntur.
ARTICULUS 2
Utrum habitus in nobis existens cognosci possit
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod habitus in nobis existens cognosci non possit. Inter alios enim
habitus praecipuus est caritas. Sed habens caritatem nescit se habere eam:
quia nemo scit, an amore vel odio dignus sit, ut dicitur Eccle. 9, 1. Ergo nec
alios habitus potest quis cognoscere.
2. Praeterea, magis sunt spirituales habitus virtutum quam etiam Angeli: quia
ipsi per habitus virtutum spirituales efficiuntur. Sed Angelos in via cognoscere
non possumus quantum ad eorum essentiam. Ergo nec habitus virtutum.
3. Si dicatur, quod habitus cognoscuntur per hoc quod sunt praesentes in
anima, non autem Angeli: contra; per essentiam suam praesentialiter non sunt
in intellectu, sed in affectu, habitus virtutum. Sed affectus non est cognoscere.
Ergo huiusmodi habitus cognosci non possunt per praesentiam.
4. Praeterea, multi sunt qui habent virtutes, et de eis nihil cognoscunt: nesciunt
enim quid sit virtus. Quidam etiam non habentes virtutem sciunt multa de eis.
Ergo non cognoscuntur per sui praesentiam.
5. Si dicatur, quod cognoscuntur per hoc quod habent sui similitudinem in intellectu:
contra; similitudo quae est in intellectu, fundatur in similitudine quae est
in imaginatione vel sensu: quia nequaquam sine phantasmate intelligit anima, ut
dicitur in 5 de Anima. Sed huiusmodi habitus non habent similitudinem
in imaginatione vel sensu. Ergo non possunt cognosci per suam similitudinem.

Torna all'inizio