nec enim protenditur unum extra alterum. Deus autem nec est materia
nec forma nec compositum: nulla potest assignari causa quare dicatur
quod sit hic et non ubique cum nulla sit causa sigillationis in ipso. Si enim
dicis quod extendit se usque ad quasdam creaturas et non ad alias, dicas
rationem quare non ad alias. Impossibile enim est quod hoc intelligatur
nisi intelligatur aliqua sigillatio in ipso et aliqua imperfectio; preterea intelligeretur
habere situm. Item loquimur de illo alio principio malo: aut
est in puncto simplicitatis aut compositum. Si dicat quod in puncto simplicitatis,
hoc esse non potest quia tunc esset ubique sicut aliud principium,
sed probatum est iam quod hoc esse non potest quod sint duo summe simplicia;
compositum est ergo, ergo non est summe principium sine principio.
Preterea illud aut est purum malum aut est malum in bono. Si est purum
malum: ergo nihil. Si est malum in bono: ergo est ibi contractio et ita non
est principium sed principiatum. Preterea omnis numerus habet initium
ab unitate, quare omnis res habet initium ab unitate, quare in omni creatura
est invenire hoc [et hoc]. Preterea intellectui bene disposito credendum
est, et intellectus omnium bene dispositorum hominum dixit quod unus
est Deus, unum principium, et illi fuerunt patriarche et prophete: ergo
unum est principium omnium. Preterea malum est privatio boni et omnis
privatio ad aliquid reducitur. Ergo illud principium malum ad aliud reducitur,
ergo aliunde est, sicut cecitas reducitur ad oculum; unde si quis
definivit privationem oportet quod determinet habitum, alioquin male assignavit,
et ita privatio reducitur ad habitum. Conqueritur autem Deus
in Jeremia 2, 8, quod sacerdotes non dixerunt ubi est Deus. Debet enim
scire sacerdos quod <est> ubique. Et in Actibus 17, 28-28: « quamvis non
sit longe ab unoquoque nostrum, sicut dixerunt poete, id est philosophi:
'in ipso movemur et sumus' » . Et appellat philosophos poetas eo quod multa
fingendo dixerunt: poesis enim fictio est. Nec est possibile quod aliud preter
Deum sit ubique, ita quod fiat distributio inter loca spiritualia et corporalia.
Etsi enim materia de qua facta sunt mundus et elementa, sicut Moyses
|
85
90
95
100
105
110
|