Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

28


etiam dicit: "Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi;
maiores tuos, et dicent tibi". ista igitur, etsi non inveniantur
in aliqua antiqua ystoria, inveniuntur vera esse ex
fama publica et antiqua. ubi deest auctoritas, suplet fame
celebritas; fama, que non [habet] ortum a levibus, sed a
gravibus, que non est particularis sed generalis, que non est nova
sed antiqua, talis in quantum fama non solum inducit presumptionem,
non solum facit probabilitatem, sed etiam inducit et
facit probationem. quod Ianus deus et ydolum Romanorum
antiquitus in Ianua colebatur. [capitulum quartum].
Tertius Ianus fuit quidam quem Romani pro deo colebant,
quem et Ianuenses olim, dum essent pagani et gentiles
similiter coluerunt. quis autem fuerit iste Ianus,vel unde
venerit, vel qualiter Romani eum pro deo coluerunt, sanctus
Ysidorus hoc ostendit in libro De Astris. dicit enim quod

Torna all'inizio