uisus est et cum hominibus conuersatus est. Tu ipse etiam protestatus
es dicens: Ego dominus et non mutor. Per memetipsum iuraui, quia
mihi flectitur omne genu et confitebitur omnis lingua. Hereticus iste
non curuat humiliter fidei genu, quatenus te suppliciter orthodoxa
lingua uerum deum uerumque dei filium confiteatur, quamuis
quodam uelamine disputationis opposito, catholicorum mentes
quasi uerisimile aliquid oblaturus deludere moliatur, cum te unum
uerum et omnipotentem deum in duos deos, uerum scilicet et
nuncupatiuum deum, uerum nimirum et adoptiuum filium propter
magnum pietatis sacramentum diuidere conicetur. Surda aure
quod dictum est: Ego deus et non mutor auditui praebet meatum.
Non intentat illas aures inenarrabilium sacramentorum audiendi
mysteria, quas tu, sicut euangelista nos docuit, cum in parabolis
eructuares abscondita a constitutione mundi requirebas dicens: Qui
habet aures audiendi audiat.
I 20 (I 20) Cur non audis, o infelix, quod tibi dicitur: Ego deus
et non mutor, neque enim est deus alius praeter me? Cur te fefellit
inanis gloriae astutia, ut arbitreris ex eo non te posse ultio iudicialis
inhibere uindictae, quod uerum deum ex patre unum eundemque
Christum Iesum dominum nostrum et deum autumas nuncupatiuum
ex matre, quasi alius sit qui ex patre et alius qui ex matre?
Cum unus idem ipse uerus deus uerusque dei filius et ante saecula
sine initio de patre et in fine saeculorum non alius sed ipse de
uirgine matre, sicut ipse, priusquam rapiatur bonum de agro
pectoris tui semen, fructificare sanae fidei messem uideris. Aliter
tamen de patre, aliter uero sed non alter creditur natus de matre.
De patre nempe simplicis naturae, de uno unus, deus uerus de deo
uero. De matre utique ex utraque natura, diuina scilicet et humana,
deus uerus et homo uerus. Non deus et homo duo filii uel duo dii,
sed deus et homo unus uerusque deus homo. Non enim adsumptio
temporalis naturae praeiudicauit illi sempiternae diuinaeque naturae,
ut aut duplicetur in duos filios proprium scilicet et adoptatiuum,
|
|