fui cum apostolicis litteris et donis nunccius et Legatus ad  
Kaam, summum omnium Thartarorum imperatorem, qui tenet  
quasi dominium medietatis orbis orientalis, cuius potestas et copia  
civitatum, terrarum, linguarum, diviciarum et regiminis infinitorum  
quodammodo populorum excedit omnem narracionem. 
3. Recessimus de Avinione mense decembris, pervenimus  
Neapolim in principio quadragesime et ibi usque ad pascha  
quod fuit in fine marcii, expectavimus navigium Ianuensium  
venturum cum nuntiis Thartarorum, quos misit Kaam de Cambalec,  
maxima civitate, ad Papam pro mittendis legatis et ad  
aperiendam viam et fedus componendum cum christianis, eo  
quod multum honorat et diligit fidem nostram. Summi etiam  
principes sui imperii totius plus quam triginta milia, qui vocantur  
Alani et totum gubernant imperium orientis, sunt christiani, re  
vel nomine, et dicunt se sclavos Pape, parati mori pro Franquis;  
sic enim vocant nos, non a Francia sed a Franquia. Horum  
primus apostolus fuit frater Iohannes dictus de Monte Corvino,  
qui primo miles, iudex et doctor Friderici Imperatoris, post 72  
annos factus frater Minor doctissimus et scientissimus. 
4. Pervenimus autem in Constantinopolim per mare in kalendis  
maii et fuimus in Peyra usque ad festum sancti Iohannis Baptiste
  |  
  |