Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 574


Itaque, precellentissime fili, coniungentes ad nos fidelissimi vestri misi, scilicet
Possessorem sanctissimum fratrem nostrum, episcopum, seu Rabigaudum religiosum
abbatem, detulerunt nobis desiderantissimas vestre sublimitatis syllabas. Quas et
cum nimio amoris dulcedine acceptantes suscepimus relegentesque et de vestra inmensa
prosperitate agnoscentes magnas omnipotenti Deo nostro referuimus laudes,
qui nobis tam benignissimum ac christianissimum regem suae ecclesiae detulit
defensorem.
Continebatur quippe in ipsis vestris regalis seriem apicibus, quod, Domino protegente,
remeante vos a Saxonia, mox et de presenti Italiam vel ad limina protectoris
vestri, beati apostolorum principis Petri, ad implendis, quae ei polliciti estis,
properare desideraretis. De quo audito nimis noster letatus est animus una cum
universo nostro populo, eo quod nimis desiderabiles sumus, prominentissimum vestrum
conspicere vultum; quoniam – satisfaciat te veritas, dulcissime et amantissime fili
atque a Deo institute, magne rex, – in eadem sponsione, quam in invicem ante
sacram eiusdem Dei apostoli confessionem adnexi sumus, firmi atque incommutabiles
diebus vitae nostre cum universo nostro populo permanere satagimus; unde et caritatis
vestro regali culmini nos provocat, sedule de vestra sospitate addiscere. Et
cognoscat vestra conspicua excellentia, quia, si mora de vestro adventu provenerit,
magna nobis inminet voluntas, ibidem in vestri obviam, ubicumque vos valuerimus
coniungere, gradiendum proficiscere.
Interea notioni vestrae excellentiae deducimus de predictis vestris fidelissimis
missis: quia, sicut ad nos pervenerat et vestrae regali potentiae per nostros apices
intimandum direximus, dum nobis praesentati fuissent ipsi missi vestri, fideles in servitio
fautoris vestri, beati Petri apostolorum principis, et nostri atque vestri repperimus;
pro quo petimus, ut benignae eos suscipere iubeatis.
His prelibatis, divinam exoramus clementiam, ut sua vos gratia multipliciter
tueatur, tribuens vobis atque excellentissime filiae nostre, reginae, et amantissimis
vestris natis longeva ac prospera tempora regni gubernacula possidenda, vestrisque
vestigiis cunctas barbaras nationes prosternat, dilatans multipliciter terminos regni
vestri, etiam et celestis regni gaudiis vos faciat esse per infinita saecula participes.
Incolomem excellentiam vestram, domine fili, superna custodiat gratia.

Torna all'inizio