in principio narrationis dicunt: 'hinc est', 'inde est', 'proinde', sed in petitione 'quare', 'quocirca', 'verum quia' et paucissimis aliis locum prestant.
(8) Signa divisionis vel additionis hec esse possunt: 'preterea', 'insuper', 'ad hec', 'item', 'quoque', 'nec non', 'super eo', 'vero'.
29. (1) DE LAUDABILI CONCLUSIONE.
(2) Conclusio est postrema clausula epistolari eulogi, que sermonem terminat materiamque consumat. (3) In qua maxime curandum est ut que superius dicta sunt digna et remunerabilia comprobentur, si ea contingat impleri, aut egre ferenda, si despici.
(4) Si qua vero supradictarum partium in epistola componenda defuerit, nichil perfectioni epistolari preiudicat, dum modo assumpta materia necessariis undique rationibus fulciatur.
30. (1) EPISTOLA CONSTANS EX QUINQUE PARTIBUS.
(2) Interdum enim ex quinque partibus epistola integratur, hoc modo: 'Iohanni patri et domino plurimum reverendo Petrus humilis eius filius cum subiectione salutem. (3) Cum scientia sit nobilis possessio illa est maxime appetenda que nobilissima reputatur. Hinc est quod in legum honorabili facultate propono ulterius desudare, quia per illam sui possessores
|
|