Salimbene de Adam: Cronica

Pag 575


die ad prandium ad quamdam civitatem, in qua erat conventus
LX fratrum Minorum; a quibus cum interrogaretur iste guardianus,
quinam essent isti fratres quos secum ducebat, respondebat:
«Magni Lombardi sunt. Amore Dei ostendite caritatem et curialitatem
et faciatis eis servitium et vobis honorem. Nam honor non
est eius tantum cui impenditur, sed potius impendentis, et ille
vere censendus est curialis, qui libenter et yllariter sine spe
retributionis suum servitium incognitis elargitur». Venit igitur
guardianus domus illius cum X fratribus de conventu et comedit
cum eis in forestaria cum maxima familiaritate et consolatione,
de talibus hospitibus plurimum consolatus. Cum autem cognosceret
legatus quod in loco securo esset et quod omnia pericula
evasisset, dedit licentiam guardiano socio qui duxerat eum, finito
iam prandio, quod eum manifestaret. Tunc dixit fratribus guardianus
ille forensis qui comes itineris fuerat: «Noveritis, karissimi,
quod iste frater cum quo comedistis est domini pape legatus;
et ideo duxi eum ad vos, quia langravius mortuus est et Conradum
hic penitus non timemus. Socius, etiam, qui venit mecum,
usque ad horam hanc ignoravit hec omnia». Audientes fratres
talia ceperunt tremere sicut iuncus, cum ab aqua concutitur.
Quibus legatus dixit: «Nolite timere, fratres! Cognovi vos,
quia dilectionem Dei habetis in vobis. Sedule ministrastis nobis.
Ostendistis caritatem et curialitatem et familiaritatem. Retribuat
vobis Dominus! Amicus eram Ordinis beati Francisci et
amicus ero omnibus diebus vite mee». Revera ita fuit. Nam ecclesiam
Sancti Petri Maioris de Ravenna fratribus Minoribus dedit.
Omnem gratiam concedebat nobis, quam petebamus ab eo,
predicandi, confessiones audiendi et absolvendi de omnibus casibus
qui pertinebant ad ipsum.
De gravibus penitentiis quas archiepiscopus Ravennás dabat famulis suis,
quando faciebant defectum.
Familiam habebat terribilem et ferocem; et omnes reverebantur
fratres Minores sicut apostolos Christi, cognoscentes quod

Torna all'inizio