Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 92


penam, bonum facere meretur palmam. Quod conscientie blandimentum
expertus fuerat, qui dicebat:Gloria nostra, hec est testimonium conscientie
nostre
.
De hac pace conscientie loquens psalmigraphus ait:Pax multa
diligentibus legem tuam, domine, et non est illis scandalum
. Ubi per
scandalum conscientie offendiculum debere intelligi nullus divinorum
peritus voluminum ignorabit. Tunc autem multa est pax legem dei diligentibus,
cum non solum pro innocentie bono securi sunt a supplicio, sed
etiam pro virtutis merito leti premium prestolantur. Quam pacem Paulus
Colosensibus optabat, cum diceret eis:Et pax Christi, id est quam
Christus habuit et dedit habere, exultet in cordibus vestris. Hanc pacem
mali non habent, quos nec bona conscientia sibi conciliat nec mentis
tranquillitas reserenat. Pro cuius pacis absentia peccator simul et
penitens ingemiscens: Non est, inquit, pax ossibus meis a facie peccatorum
meorum
; ubi per ossa naturales anime virtutes, que fortes contra
peccata esse debuerant, innuuntur.
Sed quam magna multitudo superne dulcedinis, quam prompta viscera
divine pietatis! Tantum enim pacis beneficium, quod per multas diaboli
insidias peccator perdidit, per unam cordis compunctiunculam, per unam
oculorum lacrimulam reconquirit. Ad quod demonstrandum illud de
Evangelio nobis sufficiat pro exemplo. Quid enim ibi de hac pace
peccatrici femine dictum est? Quomodo legis? Qualiter sibi penitenti a
domino responsum audis? Fides, ait, fides tua te salvam fecit, vade in
pace
. Pax ista a pace illa malorum o quantum disiungitur, quam contraria
differentia ab illius pacis natura separatur! Illa enim pax tumultuosa est,
hec quieta; illa vanida, hec sincera; illa tristior, hec iocundior; illa trepida,
hec secura; denique illa eternum parit supplicium, hec perpetue salutis
nobis gloriam promeretur.
Pulcre pacem istam sinceram, quietam, securam iocundamque predixerim.
Nichil enim pax ista, nichil vanitatis, nichil habet dolositatis

Torna all'inizio