| que videbantur ablata deposceret reddi. Verum Rex graviter
 indignatus, quod se ita contempto noluerit venire, Matildam
 sororem suam post, cum filio suo Roberto quem tunc
 secum habebat, ad Siciliam navigio transvectam secum perduxit.
 17
 Comes ergo coniugem filiumque suum tam longe abscessisse
 audiens, maioris doloris stimulo perurgueri cepit, certus existens
 quod cor Regis vere iam totum contra se versum esset, quodque
 etiam, estivo tempore redeunte, super se absque dubio manu
 belligera irruiturus vero foret. Quam ob causam munitiones
 interim suas omnes magis premunire studuit, regieque pugne,
 si forte se adversus consurgeret, obviare prorsus accingitur.
 18
 Igitur Rogerius Rex, postquam ad Siculorum reversus est
 regionem, ibi tamdiu moratur, quousque tempus, quo proceditur
 in hostem, opportunum redisset; qui transito fretu quod Farum
 dicitur cum ingenti bellatrice manu, Tarentum pervenit, ubi
 cum comes Andrensis Gofridus in eius, ex more, curiam adventum
 fecisset, Rex de quibusdam eum facinoribus impetens,
 iustitiam ex eis fieri magnopere exhigebat. At ille perpendens
 se per iudicium excusare non posse clarescentibus
 culpis, magnam per hoc terrarum suarum partem ei quietam
 dimittere censetur.
 19
 Post hec Rex, eo quod Grimoaldus Barensium princeps,
 contempta eius fidelitate, inimicis suis consenserat, super Barim
 veniens terra marique obsedit. Ceterum Comes Ranulphus, ut
 cognovit regem Barim obsidione circumdedisse, zelo ipsius
 ductus, collecta equitum multitudine, prefato cupit Grimoaldo
 subvenire, quem mox Princeps dominus suus arcessiens vix ei
 persuasit ut a militia ipsa quiescens, terram Regis hac vice, pro
 | 
 |