Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 682


QUAESTIO 1
Hic quaeruntur quinque: 1. De divisione mali in culpam et poenam; 2. De definitione
culpae; 3. Si omnis culpa in actu consistit; 4. Si in actu interiori tantum,
vel in exteriori; 5. Si culpa est corruptio potentiarum animae.
ARTICULUS 1
Utrum malum dividatur sufficienter per malum culpae et poenae
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod non sufficienter malum per culpam et poenam dividatur.
Malum enim nihil aliud est quam defectus boni. Sed omne quod invenitur alio
minus bonum, non est sine defectu alicuius boni. Ergo omne quod est minus
bonum, est etiam malum. Sed omnia creata sunt minus bona. Cum ergo multae
creaturae sint in quibus non est poena neque culpa, videtur quod malum non
sufficienter per poenam et culpam dividatur.
2. Praeterea, in illis quae non habent dominium sui actus, malum culpae esse
non potest. In quibus autem culpa non est, nec poena est, quia poena culpae
debetur. Cum ergo multa sint quae voluntatem non habent, et ita nec dominium
sui actus, in quibus tamen est aliquod malum, ut in rebus insensibilibus patet;
videtur quod malum non sufficienter per poenam et culpam dividatur.
3. Praeterea, Augustinus dicit, quod malum ideo dicitur
quia nocet. Sed omne quod nocet, poena est. Ergo omne malum aliqua poena
est. Ergo non convenienter aliquod malum contra poenam dividitur.
4. Si dicatur, quod poena nocet passive, sed culpa nocet active, contra. Passio
est effectus illatioque actionis. Si ergo poena est nocumentum passivum, et
culpa nocumentum activum, omnis poena erit illatio quaedam culpae; et ita
omnis qui poenam infert, culpam perpetrabit: quod haereticum est, quia sic
ordo iustitiae deperiret.
5. Praeterea, aliqua poena est quae tantum in negatione consistit; ut carentia
visionis divinae. Sed passio non est tantum negatio, immo est aliquod ens positive
dictum, cum sit unum de decem generibus. Ergo non omnis poena est nocumentum
passive dictum.
6. Praeterea, quaedam culpae sunt in quibus nullus actus consistit, ut patet
praecipue in culpa originali. Sed nihil nocet active nisi per actionem aliquam.
Ergo non omnis culpa est nocumentum activum.
SED CONTRA est quod Augustinus dicit: «Omne malum
nostrum est vel quod agimus, vel quod patimur». Sed malum quod agimus culpa
est, malum quod patimur, poena est. Ergo malum per culpam et poenam dividitur.

Torna all'inizio