ARTICULUS 3
Utrum lex vetus iustificabat
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod lex vetus iustificabat et non occidebat. Matth. 19, 17: «Si vis
ad vitam ingredi, serva mandata»; et loquitur de mandatis decalogi, sicut
ibidem patet. Sed nullus ad vitam ingreditur nisi iustificatus. Ergo lex vetus
iustificabat.
2. Praeterea, lex est iustitiae quaedam doctrina: quia est ars aequi et boni.
Ergo non potest iustificare nisi docendo iustitiam. Sed lex vetus iustitiam docebat:
nam, «concupiscentiam nesciebam esse peccatum, nisi lex diceret, non
concupisces»; Roman. 7, 7. Ergo lex vetus iustificabat.
3. Praeterea, omne quod removet dispositiones et causas mortis, non occidit,
sed iustificat. Lex vetus hoc faciebat, peccatum prohibendo. Ergo etc.
4. Praeterea, in naturis ita contingit, quod unumquodque ut fit frequenter, ita
natum est fieri, ut dicitur in 2 Phys. Si ergo lex vetus occidebat ut frequenter,
tunc ad hoc nata erat. Sed omne quod naturam habet ordinatam ad
occisionem, est malum. Ergo lex vetus fuisset mala; quod falsum est.
5. Praeterea, mors non sequebatur ex veteri lege, nisi per occasionem. Sed
etiam ex lege nova sequitur mors per occasionem; 2 Cor. 2, 16: «Aliis sumus
odor mortis in mortem». Sed propter hoc lex nova non dicitur occidens. Ergo
nec lex vetus occidens, sed iustificans, debet dici.
SED CONTRA, 2 Corinth. 3, 6: «Littera occidit, spiritus autem vivificat»; et loquitur
de littera veteris legis. Ergo lex vetus non iustificabat.
Praeterea, Rom. 10, 5, «Iustitiam quae ex lege est, qui fecerit homo, vivit in
ea». Glossa: «Qui operibus legis iustificatur, temporalem habet mercedem, non
apud Deum». Sed vera iustitia est quae habet mercedem apud Deum. Ergo lex
vetus non iustificabat.
Praeterea, qui iustificatur ex operibus, non iustificatur gratis. Sed iustificatio
legis non potest esse nisi per opera. Cum ergo vera iustificatio sit gratis, ut
patet Rom. 3, videtur quod lex non iustificaret.
Solutio
Respondeo dicendum, quod lex quodammodo iustificabat, et quodammodo
occidebat. Ad cuius intellectum sciendum est, quod iustificare dupliciter hic
potest accipi. Uno modo iustitiam facere; alio modo iustitiam docere. Iustitia
autem est duplex: quaedam acquisita; quaedam infusa. Iustitia acquisita ex
|
|