13 Omnia autem una sillaba abundant in preterito prime uel tercie
coniugationis; excipitur "pario, peperi". 14 Composita tamen
non duplicant preterita, ut "depello, depuli"; excipiuntur composita
a "do", "sto", "disco" et "posco", que duplicant; a "curro" utroque
modo inueniuntur. 15 Quoniam de generalibus preteriti perfecti
formis collectim diximus, nunc per singulas coniugationes
de eis, quod difficillimum est in uerbo, disseramus.
< 7.1 DE PRETERITO PERFECTO
PRIME CONIVGATIONIS >
1 Omne igitur uerbum prime coniugationis a secunda persona
presents, que in as desinit tam in actiuo quam in neutro, abiecta
s et addita ui facit preteritum perfectum, ut "amo, amas, amaui",
"hio, hias, hiaui", "no, nas, naui". 2 Excipiuntur XII que in u-i diuisas
faciunt preteritum abstracta a : "domo, domas, domui", "crepo,
crepas, crepui", "frico, fricas, fricui", "mico, micas, micui" (sed tamen
et "dimicaui" facit), "seco, secas, secui", "sono, sonas, sonui",
"tono, tonas, tonui", "ueto, uetas, uetui", "plico, plicas, plicui"(uel
"plicaui": nam cum prepositione composita magis per u-i diuisas,
cum nomine uero per aui preteritum facit, ut "applico, im(plico),
re(plico), ex(plico)", "applicui", "duplico, duplicaui"),"cubo, cubas,
|
|