que tempore, cum impius rex Totila Narniam uenisset, ei uir
uitae uenerabilis Cassius eiusdem urbis episcopus occurrit.
Cui quia ex conspersione semper eius facies rubere consueuerat, hoc
rex Totila non conspersionis esse credidit sed assiduae potationis, eum-
que omnimodo despexit. Sed omnipotens Deus, ut quantus uir iste
esset, qui despiciebatur, ostenderet, in Narniensi campo, quo rex
aduenerat, malignus spiritus coram omni exercitu eius spatarium
inuasit, eumque uexare crudeliter cepit. Qui cum ante regis oculos
ad uenerandum uirum Cassium fuisset adductus, hunc ab eo uir Do-
mini, oratione facta, signo crucis expulit, qui in eum ingredi ulterius
non presumpsit. Sicque factum est, ut rex barbarus seruum Dei
ab illo iam die ueneraretur ex corde, quem despectum ualde iudicabat
ex facie. Nam quia uirum tantae uirtutis uidit, erga illum illa
mens effera ab elationis fastu detumuit, et eum honorare cepit,
quia hoc regis crudelissimi non factum est actu, sed Domini
potius et sancti Cassii interuento. O immensa pietas nostri
redemptoris, o summa fiducia tanti ac sancti presulis! Ob-
sessum a demone hominem omnipotens Dominus precibus fa-
muli sui fidelis liberauit. Iste autem seuitiae regis crudelis-
simi occurrere non dubitauit. Currebat rex tirannus ad dis-
sipandam Narniensem urbem ac patriam, sed uir Domini ar-
mis fidei meruit ipsius superare tirannidem: placauit regem
terrenum sua solummodo ostensa bonitate, quia iam celestem
regem sibi conciliauerat, cum sibi nuntiauit, quae pacis sunt.
Misit enim legationem, lacrimas suas ad Dominum mi-
sit, misericordiae opera, mactauit arcanam eius cotidie ho-
|
|