Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 123


Masucium edacem a mandendo scilicet.
Mox paulo post.
Morbosum hominem morbo aliquo adfectum.
Mortuus ab emerita vita dictus.
Moracias nuces Titinnius (185) duras esse ait, unde fit deminutive
moracillum.
Monimentum est, quod et mortui causa aedificatum est et
quicquid ob memoriam alicuius factum est, ut fana, porticus,
scripta et carmina. Sed monimentum quamvis mortui
causa sit factum, non tamen significat ibi sepultum.
( Monstrum p. 125).
Monitores dicuntur, et qui in scaena monent histriones, et
libri commentarii.
Monile et mulierum ornatus dicitur et equorum praependens
a collo.
Momar Siculi stultum appellant.
Momen momentum Lucretius (3,189): “Momine si parvo
possint inpulsa moveri.”

Torna all'inizio