Lotharius cardinalis (Innocentius III): De miseria humane conditionis

Pag 62


tolluntur in altum
ut lapsu graviore ruant».
Verius est autem illud propheticum: «Vidi impium superexaltatum
et elevatum sicut cedros Libani; transivi et ecce
non erat; quesivi eum, et non est inventus locus eius».
Antequam repleantur dies eius peribit, ledetur quasi vinea
in primo flore botrus eius, et sicut oliva florem proiciens.
Audi super hoc sententiam sapientis: «Omnis potentatus
brevis vita».
XXX
De diversis proprietatibus superborum.
(1) Statim autem ut ambitiosus promotus est ad honorem,
in superbiam extollitur et in iactantiam effrenatur, nec curat
prodesse, sed gloriatur preesse; presumit se meliorem, quia
cernit se superiorem. At bonum non facit gradus, sed virtus,
non dignitas, sed honestas. Priores dedignatur amicos, notos
ignorat hesternos, comites contempnit antiquos. Vultum
avertit, visum extollit, cervicem erigit, fastum ostendit, grandia
loquitur, sublimia meditatur, subesse non patitur, preesse
molitur, prelatis infestus, subditis onerosus. Molesta non
suffert, concepta non differt, preceps et audax, gloriosus
et arrogans, gravis et importunus.
XXXI
De superbia et casu Luciferi.
(1) Superbia cunctis importabilis, omnibus odiosa, inter
omnia vitia tu semper es prima, tu semper es ultima. Nam
omne peccatum te accedente committitur, te recedente dimittitur.
Scriptum est enim: «Initium omnis peccati est
superbia», «primogenita mors». Hec enim inter ipsa rerum

Torna all'inizio