illud est validius castrum et arma que haberi potuerunt forciora.
Et dixit adversarium contra te machinantem nitaris ad equitatem
reducere pocius quam procurare vindictam, nam vindicta est
utrique damnosa, et preservans equitas utilis utrique. Et dixit:
honitas palme assimilatur, que fructus tarte producit et vix temporis
diuturnitate corrumpitur. Et dixit: homines huius mundi
sunt velut homines conducti ad opus aliquod faciendum, quorum
unicuique concessa est quedam comitiva ad eorum auxilium
et opere ipso. Unus tantum ex eis conatus est ad perficiendum
opus ei commissum, nec intendit in alio, immo
procurat bene serviri a comitiva sibi stabita, compellens eos,
et dirigi eos fecit donec opus eius completum fuit: et bene sibi
evenit de laudabili expeditione ipsius, quare reputatur sapiens
cum iuxta suam scienciam sit laudabiliter operatus. Alter vero
nisus est facere quod socius fecit, sed habuit impossibilitatem
satisfaciendi de mercede sue comitive et, licet adularetur et blandiretur
eis, nichilominus damnificatus est in opere suo; et iste
est deliciosus. Tercius vero rexit se auxilio societatis sue quibus
pro voto mercedem exhibuit; qua data, eum eis se oblectamentis
exhibuit usquequo oblitus est omnium que commissa erant sibi
et dum postmodum vellet incumbere operi, non valens perficere,
desistit quia male successit sibi: et iste est venenatus in
cupiditatibus. Et dixit: reduc homines ad equitatem suaviter,
alioquin eris in labore et pugna cum eis. Et dixit: avarus est
grate receptionis et immense detentionis, et magne tolerancie et
hoc deputat loco beneficii; et aliquis eorum magnanimus reputat
unum melius altero, nam appreciatur pocius bene recipere et
non dare quam dare tamen male recipere. Et dixit: debilior
inter homines est qui impotens est suum celare secretum, et
|
|