Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 326


pias patris obeuentis manus supra caput meum
flebili devotione tenerem, ac deinde paterno feretro matri
praevius exsequiis patris filius obsequiosus adessem.
Cumque non fuerit hoc permissum, ut matris fletibus
una cum coniuge et filiis sociaret, auditis tamen cursus
paterni rumoribus, effusis lachrymis et corde turbato
defuncti animam orationibus piis amplectens, in eleemosinarum
erogatione Domino commendavi, vacans interim
lachrymis et moeroribus, donec per dominos et
amicos meos piis monitis revocatus, in vita ac salute
vestra potissime respirarem, dum mihi fuit recta moderatione
propositum quod secundum ordinem et beneficium
naturae, pater utroque superstite filio, visisque filiis
filiorum, exigente maturitate temporis, in manibus vestris,
coniuge meisque filiis pro me patre praesentibus, in
quibus meam poterat imaginari praesentiam, diem clausit
extremum, bonum post se famae testimonium relinquens,
et secum gerens individuos comites, bonorum
testes operum quae patravit, ab infirmitate continua quam
passus fuerat transmigrando. Verum, quia me decet una
vobiscum suae animae reminisci, et consolationem ad
invicem in Domino reportare, vestram maternitatem et
sororiam dilectionem deprecor et exhortor, quatenus tu,
mater, una cum filiis, tuisque nepotibus, quorum omnium
vitam apud Dominum tuis procuras orationibus et
salutem, in Domino consoleris; ut nos quoque, frater et
soror, qui tua post patris obitum benedictione fovemur,
moerore deposito, qui nullam defuncto videtur utilitatem
afferre, et nobis superstitibus salutis posset impedimenta
praestare ac anxietatem renovare continuam, alterna
recreatione consolationis ornamenta sumamus; ut hinc
inde mutuis literis aura confortationis aspiret, et in domo
nostra omnium dolore ac luctu remotis, optata vigeant
communis auspicia sospitatis.

Torna all'inizio