Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 102


diligitur si ex propriis redditibus debitos sumptus
faciat, et bonis et dignis magna dona tribuat. Quare
in bene expendendo, et laiis bona retribuendo principaliter
liberalitas consistit. Viso quid est liberalitas,
quia est virtus reprimens avaritias, et moderans prodigalitates.
et ostenso circa quae habet esse, quia principaliter
est circa debitos sumptus, et circa debitas rationes;
ex consequenti autem est in custodiendo redditus
proprios, et non in usurpando alienos: de levi patet,
quomodo nos possumus facere liberales. Nam sicut
quia fortitudo plus opponitur timori quam audaciae,
facimus nosipsos fortes, delcinando ad audaciam;
ita quod potius plus audeamus, quam minus. Sic quia
liberalitas magis opponitur avaritiae quam prodigalitati,
declinandum est magis ad prodigalitatem quam ad
avaritiam, et magis debemus superabundare in dando,
quam deficere.
Quod reges et principes quodammodo impossibile
est esse prodigos, et quod maxime detestabile
est eos esse avaros, et quod
potissime decet eos liberales esse.
Cap. XVII.

Vult Philosophus 4. Ethicorum liberalitatem non
esse in multitudine datorum, sed in habitu, idest in
facultate et voluntate dantis. Nam (ut ibidem scribitur)
nihil prohibet minora dantem, vel liberaliorem
esse, si a minoribus recipiat. Liberalitas igitur mensuram
recipit ex proportione datorum ad possessiones dantis.
Ideo Philosophus ait Tyrannos non esse prodigos:
quia non videntur posse superabundare multitudine possessionis,
dationis, et expensis. Quicunque enim tot habet,
et tanta recipit, quod dationes et expensae multitudinem

Torna all'inizio