: Graphia aureae urbis

Paragrafo 49


49. Omnes munitiones, omnes arces, omnes portus aquarum,
pontes, fortitudines, luppanaria, burgi, clibana, aquae molendina,
venae metallorum omnium sunt . . . . . . . . . . monocratoris.
Nulla dignitas, nulla potestas, nullus vivens in orbe Romano,
nec ipse etiam praecelsus monocrator, Capitolium Saturni, qui caput
urbis est, conscendere valeat, nisi alba veste indutus. Quando
autem omnium dominator Capitolium Saturni et Iovis [templum]
conscendere voluerit, in mutatorio Iulii Caesaris purpuram albam
accipiat, et omnibus generibus musicorum vallatus, hebraice, graece
et latine fausta acclamantibus, Capitolium aureum conscendant.
Ibique ab omnibus usque ad terram tribus vicibus salutatus, pro
salute monocratoris Deum . . . . . . . . , qui illum orbi Romano
praefecit. Descendens vero de Capitolio . . . . caesariano purpuram
albam deponat, et prioribus vestimentis rursum amictus,
ad caesarianum palatium redeat.
Nullus in aureo Capitolio absque ramo olivae conscendere audeat,
quod est pacis insigne, et semper intra urbem togis utantur.
Cyrothecae monocratoris sint ex aurofrigio candidissimo factae,
habentes ex auro et gemmis ac lapidibus preciosis in una cyrotheca
Romulum cum Scipione, in alia Iulium cum Octaviano.
Solus imperator est qui post Deum omnium obtinet potestatem,
et omnium iura legesque dispensat, et omnium moderatur
habenas, et qui ab omnibus usque ad terram est salutandus.

Torna all'inizio