Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 206


ut quelibet personalis proprietas. Que igitur denominatio divina in tota
divinitate accipitur universale; que vero particulariter, id est secundum
proprietatem, particulare censetur. Quodcumque igitur divine nominationis
universale conabimur de Deo loqui vel replicare, de tota divinitate
predicatur. Namque illa divina nominatio idcirco univarsale appellatur,
quia de tota divinitate predicatur.
Hactenus de bis nominationibus. Nunc autem invectivo simul et
apologetico sermone utitur Dionisius contra eos qui denominationes
divinas de omni divinitate dici vel contradicunt vel esse mendacium
arbitrantur.
[4]
Contra eos qui supradictis verbotenus contradicunt
Si vero quis dixerit, nulla ratione vel auctoritate fretus, nos in hoc,
quod de unita totius divinitatis predicatione locuti sumus, confusionem
contra divinam discretionem introducere,
id est contra ea predicamenta que
de Deo discretive vel personaliter dicuntur, quomodo est verax, qui
non verba divina ex causa dicendi, sed ex pugne presumptione sua sine
ratione garrulitate defendit? Cum enim dixerit non ita esse quod dicimus,
nec hoc ita esse auctoritate vel ratione monstraverit, talem rationem, que
verbis dumtaxat consistit, nos neque ipsam estimemus sufficientem suadere
neque ipsum ratiocinatorem suadere sufficere. Non enim id quod dicimus
ideo verum non est, quia hoc adversarius dicit verum esse. Non
enim sat est dicere “non est verum”, si non, quare non sit verum, demonstret.
In omnibus namque ratiociniis non sermoni res, sed rei est
sermo subiectus. Neque enim huiusce rationem, que verbotenus est,
auditoribus seu peritis lectoribus, quorum aures falsa non pellicant, opinamur
satisfacere idoneam, sicut ad faciendum satis est verax ratio que
veraci sermone decurrit. Veritatis enim ingenuus et quasi a natura profectus

Torna all'inizio