| II. - Gisulfus ergo, Salernitanus princeps, frater Sigelgaytae, uxoris Guiscardi ducis,
 omnes maritimos fines a Salerno usque ad portum, qui Fici dicitur, Arecumque et Sanctam
 Euphemiam sui juris esse volens, et partem a Guiscardo diatim pervadi audiens, versus ducem
 inimicitias injecit: omnesque ei adhaerentes, quos capere poterat, contumeliis deturpans,
 nostrae genti sese inimicari non abscondebat. Dux autem Guiscardus, qui amicitiam sibi
 promiserat, primum quidem patienter ferens, legatis ait, ut ab ipso incoepto resipiscat, convenire.
 At, ubi videt conceptam animo principis malitiam, quanto plus lenire tentabat, eo
 amplius in deterius excrescere, foedere, quod inter eos erat, renunciato, inimicanti sibi etiam
 ipse insedabiles inimicitias parat. Sed quia inter se et Ricardum, principem Aversae, inimicitiae
 efferbuerant, veritus ne ab ipso Gisulfo adversum se succurreretur, pacem cum ipso
 fecit: quo in sui adjutorium quibusdam pactionibus conducto, Salernum multis copiis obsessum
 vadit.
 III. - Malfitani vero Gisulfum exosum habentes - timebant quippe ab ipso puniri, eo
 quod interfectores patris ipsius, dum eos ad subjugandum sibi impugnaret, exstiterant - a
 duce invitati, ut sibi ad obsidendam urbem navigio servitium veniant, potentiores duci locutum
 ex consensu reliquorum accelerant. Dux itaque, callidis pactionibus, si assentiant, si
 autem dissentiant, minis terrendo, attentans, tandem ad confederationem compulit, ut, si
 contra Gisulfum ab ipso tuerentur, tota Malfa illi subjugata haereditaliter foederaretur.
 Duce vero omnia, ut expetebant, promittente, parte exercitus ad obsidendam urbem
 relicta, reliquam secum ducens, cum ipsis, qui inde venerant, apud Malfam vadit. Urbem,
 sibi a civibus deliberatam, suscipit; quatuor castella in ea facit; militibus suis munit. Inde
 cum multis Malfitanorum copiis Salernum redit.
 Sic deterrebat Malfitanos; si[c e] man[ib]us Guiscardi quomodo evaderet timor Gisulfi?
 IV. - Dux vero navalibus peditumque copiis, sed et equestri exercitu, Salernum vallans,
 frequenti incursione congrediens, undique deterrebat: in tantumque attrivit ut, nullo aditu
 ad victum introducendum, se, suisque negantibus, patente, tantam famem inesse coëgerit,
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 
 25
 
 |