Andreas de Perusio: Epistola

Pag 374


demum, Deo iuvante, ad Cambaliensem civitatem, que
sedes est imperii magni Chanis, anno dominice incarnationis
millesimo CCC° XVIII, ut credo, pervenisse; ubi secundum
mandatum a Sede Apostolica nobis datum, Archiepiscopo consecrato,
moram ibi per quinquennium ferme contraximus. Infra
quod temporis spatium procuravimus alafa ab Imperatore
magnifico pro victu et vestitu octo personarum. Est autem
alapha impense, quas Imperator tribuit nunciis magnatorum,
oratoribus, bellatoribus et diversarum artium artificibus et
ioculatoribus, pauperibus et diversis diversarum conditionum
personis; que impense plurium latinorum Regum introitus
expensasque transcenclunt.
2. De divitiis, magnificentia et gloria huius magni Imperatoris,
de vastitate Imperii, multitudine populorum, numerositate
civitatum, et magnitudine earumdem, et de ordinatione
imperii, in quo nemo adversus alium ausus est levare gladium,
transeo, quia longum foret scribere, et audientibus
incredibilia viderentur. Nam ego ipse qui presens sum, talia
audio, que vix ipse credere possum etc.
3. Est quedam magna civitas iuxta mare Occeanum, que vocatur
lingua persica Zayton, in qua civitate una dives domina

Torna all'inizio