Paulinus Aquileiensis: Libellus sacrosyllabus episcoporum Italiae contra Elipandum

Pag 181


invisibilis aedificii aequaliter tricamerata structura, quattuor prorsus virtutum altrinsecus
positis subnixa fornicibus, iam iamque triplici purpureoque in funiculo, qui difficile
rumpitur, aureum iocundius suspendatur decus ornamentorum.
Post inviolabilem igitur et meo sensu modis omnibus inserendam symboli diffinitionem,
a venerandis videlicet, sicut dictum est, olim presulibus sancto revelante
Spiritu mirabiliter prelibatam – a trecentis siquidem decem et octo, qui apud Niceam
Bithiniae, et centum quinquaginta, qui apud Constantinopolim – de mysterio namque
sanctae et inenarrabilis trinitatis planiore me repromisisse profiteor sermone dicturum,
sophisticas per omnia verborum phaleras devitantes, sed et isagogicas argumentorum
relinquentes inextricabiles conclusiones, simpliciter propter simplicium mentes liquidiusque,
ut humane permittit possibilitas infirmitatis, vel certe, ut ipsa de se sancta
dignatur trinitas revelare, cultiore potius sensu quam stilo cupio recolere; propter
varios videlicet hereticorum errores diversasque quorundam simplicium suspiciones non
alteram componere vel docere fidem consentio, sed eam, quam a sanctis patribus traditam
omnia sinceriter saecula susceperunt. Scio namque quibusdam in sinodalibus
foliis esse sancitum, ad refellendas siquidem novas et multiplices hereses, praesertim
propter fraudulentam fictamque Nestorii vel Euticis, falsidicorum pestilentiumque
virorum, non fidem dicam, sed potius perfidiam, non licere cuiquam alterius fidei symbolum
docere vel componere. Sed absit a nobis proculque sit ab omni corde fideli
alterum vel aliter quam illi instituerunt symbolum vel fidem componere vel docere.
Sed iuxta eorum sensum ea fortasse, que propter brevitatis conpendium minus ut
decet a simplicibus vel indoctis intelleguntur, exponendum decrevimus tradere hac
memoria mandavimus eum ipsumque textum symboli retinere, quatenus iuxta apostolum
idoneus sit homo Dei ad onme opus bonum paratus, ad resistendum non sane fidei.
Ait enim ipse: Sine fide inpossibile est Deo placere. Hinc alias scriptum est: Nisi
credideritis, non intellegetis.
Ipse enim admirabilis doctor prohibet variis nos et peregrinis
doctrinis abduci, sanam tamen doctrinam docet fidelibus modis omnibus praedicare.
Enimvero non est in argumento fidei addere vel minuare ea, quae a sanctis
patribus bene salubriterque sunt promulgata, secundum eorum sensum recte sentire

Torna all'inizio