3. LANFR.  Scimus autem quoniam judicium  
Dei est . Auctoritate sua confirmat peccatores  
supradictorum scelerum generaliter esse  
damnandos. 
4.  Secundum veritatem , id est, secundum justitiam,  
sine acceptione personarum. 
5.  Existimas autem hoc, o homo omnis qui judicas .  
Putare posset aliquis imperitus quod tanto liberius  
peccare liceret, quanto diligentius alios a peccato  
compesceret. 
6. AMBROS.  An divitias bonitatis ejus et patientiae  
et longanimitatis?  Haec dicit ut non jam se putet  
evasisse, si patitur illum diu peccantem. 
7.  Et revelationis justi judicii Dei . Revelabitur  
quod modo futurum negatur. Cum enim ostendit  
quod non esse creditur, revelatur. His enim ostenditur,  
quia [ al. , qui] negant quia credentibus manifestum  
est. 
8.  Iis quidem secundum patientiam boni operis.  
Quibus dedit Deus fiduciam fidei, ne diu hic positi  
damnum incurrant promissae vitae. 
9.  Gloriam et honorem.  In praesenti enim vita,  
gloria vel honor frequenter amittitur, quia corruptibilis  
est. 
10. LANFR.  Et incorruptionem quaerunt , id est,  
si in intentione quaerunt vitam aeternam. Multi  
enim bona operantur propter favorem hominum. 
11. AMBROS.  Iis autem qui ex contentione , id est,  
qui Dei contemnunt patientiam, contendunt evacuare  
judicium Dei. 
12. LANFR.  Ex contentione . Ex coetu contentioso, 
qui christianam religionem esse inutilem  
contendunt. 
13. AMBROS.  Credunt autem iniquitati . Iniquitas  
est negare quod Deus futurum esse promisit [ al. ,  
praedixit]. 
14.  Ira et indignatio , ut spiritualem, non corporalem 
poenam intelligas. 
15.  Judaei primum et Graeci . Judaeum semper anteponit, 
ut aut coronetur primus aut damnetur, quia 
  |  
  |