Porcellius Pandonius: De vita servanda a regum liberis

Pag 219


Inclyte Dux, Latiae gentis decus alter ab illo
pocula qui roseo porrigit ore Iovi,
gaudeo quod curae tibi sit committere vati
ne pereant divi fortia facta patris.
Quamvis ingenium sacri mereat Homeri
et quo romana est nobilitata chelys,
ipse tamen, spiret tanti modo principis aura
et perflet Zephiro carbasa lenta suo,
stirpis Aragonee laetam cognomine gentem
a proavis et avis nomen et arma canam.
Efficiam ut redeant divina in carmina vires,
quae tulit antistes in sua busta Pius,
etsi caelicolis aequetur fama parentis
et scribant alii carmina mille licet,
qualia Caesaribus prisci cecinere poetae,
et pace et bello talia patris erunt.
Nec te praeteream? divinae mentis ephebe,
qui sanctum claro nomine reddis avum
quique refers animo et mira pietate parentem
quo nemo in Latio clarior ante fuit.
Dicam acies, dicam arma viros et tristia Galli
facta ducis; dicam proelia, signa ducum.
Nunc ad te redeo, mea spes Caesarque future,
qui mea.vela regis ingenioque faves.
Sis licet insignis proavorum e sanguine regum.
sint et opes Crassi, sint tibi regna Cyri,
sit facies et forma decens Ganymedis et anni
sitque tibi lato primus in orbe locus,
aspiret quamvis flatu fortuna secundo
et zephyri voto vela secunda ferant:
si spectes quanta est virtutum gloria nil sunt
regna et opes, nil est sanguinis autor avus.
Virtuti indulge generis decus, alma propago!
Illa viros fortes efficit, illa deos.
Non haec te ut moneam cecini: tua vita probata est
et studia et mores ingeniumque ferax,
sed mea musa tuas quae dicet carmine laudes
officii et magni testis amoris erit.
Illud te obtestor per aviti sideris ignes
et per magnanimi maxima facta patris:
praecipue da thura Deo cum prole parenti
quique ab utroque sacer spiritus ore venit.
Principis accedant mores et vita Quiritum:

1



5




10




15




20




25




30




35




40


Torna all'inizio