hoc accedunt, quia illos non increpat, nec penitentiam gravem imponit hi non
recipiunt prophetam in nomine prophete, set peccatorem in nomine peccatoris.
Populares autem ideo defendunt sacerdotem pravum, ut ipsi crimina sua licenter
exerceant; officium vero, quod ab eo audiunt, et penitentiam, quam accipiunt, non
eis proficit ad salvationem, set ad condempnationem. Alii vero ideo sacerdotem
pravum defendunt, ne vitia et scelera illorum redarguat. Nam qui in Deo officium
eius audiunt eumque causa timoris Dei venerantur, huic tormento non deputantur et
prophetam istum nomine prophete accipiunt. Nonnulli vero, dum penitentiam
accipiunt, sacerdotem sceleratum requirunt ob hoc, ne penitentiam illis gravem
imponat; nam si imposuerit, ea, que sacerdos fecit, obiciunt. Qui vero a sacerdote
bono penitentiam accipiunt, salvantur. Nec mirum, si omnes uni pene subiacent.
Scriptum est enim: Facientes et consentientes par pena concludit4. Omnes autem,
qui hic inciderint, non aliter egrediuntur, nisi traiciantur in ventrem equi, sicque per
eius terga exeant."
|
|