: Itinerarium Federici secundi (Narratio qualiter imperator Federicus reaquisivit regnum s[ibi] rebel[latu]m quando accessit ad aquirendum Jerusalem et sepulcrum Cristi)

Pag 101


14. Deinde accessit Fogiam, qui expresse renunciaverunt eum
et, cum hora tarda esset, tamen scripsit eis hos versus per hec verba:
Fogia cur me fugis cum te fecit mea manus?
Ut video tibi est rector de capite vanus.
Non bene noscebam tuos, mala vipera, mores.
A longe credebam te michi pandere fores.
Per facta maiorum capiuntur facta minorum.
Aspice Barlettam que tenet vertice cristam.
Doleo si cogitur te ledere factio nostra,
sed si vis ledi culpa erit et lesio vestra.
Nox funditur terris: quid sis actura videbis.
Ut hodie sic cras incepta lege manebis,
per caput hoc iuro semper sine fine dolebis.
15. Fog[iani] vero videntes quod se tenere non poterant,
duxerunt imperatori victualia multa eo sero et sequenti die
asignaverunt sibi claves terre et habuerunt pacem.

Torna all'inizio