Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 118


enim conuenientius salubri congruit aequitati nec usitatae locutionis
modus concedit aurium suauiter demulcendum auditum ita eufoniae
modolum temperare, quatenus post mentionem hominis factam
non nati sed creati, ceteri equi uel boues nati uel geniti
introducantur, sed homines 'ceteri'. Similiter nec post angeli mentionem
ceteri homines nec post hominis ceteri angeli apte possunt
adscribi, sed unumquodque subnecti suo generi rationalis ordo
demonstrat. Sine hoc autem additamento, hoc est 'ceteri', et post
mentionem angeli homines et post homines angeli non absurde
inseri litteris sacris siue trito effari permittuntur sermone. Cum ergo
dicit: 'non illum ut ceteros homines adoptio', subauditur 'non
illum ut ceteros homines adoptio, quia et Christus homo et non
solitarius Christus homo sed deus semper Christus et homo'.
Idcirco illum non sicut ceteros homines adoptio sed diuinitatis
illum natura in dei filium exaltauit, quia numquam non fuit dei
filius, qui sempiternus permanet unici genitoris unigenitus. Numquam
fuit sicut ceteri homines purus homo, ut ei ex adoptionis
emolumento filii praerogatiuum praestaretur. Sed dei uerbum
caro factum, quod eum non ut ceteros homines ex dono gratiae sed
salua proprietate utriusque naturae essentialiter in suam adsumpsit
personam, per quod mirabile sacramentum et aeternus ex patre et
temporalis ex matre unus idemque esset uerus dei hominisque
filius. Hinc illud est quod in libro huius operis octauo decimo
isdem uerissime explicuit praedicator. Ait enim: 'Aliud est enim
natos homines gratiam adoptionis accipere, aliud unum singulariter
per diuinitatis potentiam deum ex ipso conceptu prodisse'. Et
post pauca: 'Ipse ante saecula de patre sine matre, ipse <in fine
saeculorum de matre sine patre. Ipse conditoris> templum, ipse
conditor templi'. Hinc iterum in libro uicesimo sexto: 'Redemptor
autem noster homo sine peccato, filius sine adoptione'. Ecce quem
hominem praemisit sine peccato, filium eum confessus est sine
adoptione. Idem alibi de quibusdam: 'Nam quamuis iuxta domini
praecepta non uiuant, deum tamen dominum recognoscunt, quia

Torna all'inizio