Petrus Damiani: Epistulae

Pag 104


Et in hoc propensius gaudeo, quia meus labor ocium vobis amoenae
securitatis inpertiit, mea vexatio laboriosae quieti vestrae dulces ferias
procuravit. Hoc itaque modo me piis operibus vestris inserui, quorum et
si sancte vivendi vestigia non arripui, ut tamen vivere sancte possetis,
auxilium tuli. Sic ille domus Ahab dispensator Abdias, dum a gladiis
Hiezabel fugientes prophetas in specubus quinquagenos abscondit, ipse
postmodum gloriosa vicissitudine prophetici spiritus gratiam meruit. Et
nunc aecclesiam spiritalis edulii dapibus reficit, qui tunc panem et aquam
esurientibus ministravit. Sic Heliseus dum magistro suo devotae sedulitatis
exhiberet obsequium, duplicem consecutus est gratiam in virtute
signorum. Sic Raab, quoniam exploratores Israel a facie tyranni furentis
occuluit, gladios Ierichontinae cedis evasit. Et gentile prostibulum in
Israelitarum est translata consortium, dum eorum nuntiis vitalis aufugii
praebuit argumentum. Ego etiam, ut spero, meritis me vestrae sanctitatis
ingressi, dum Maticensis aecclesiae iugum, quod vobis imponi temptabatur,
abegi, tuendumque me credo per vos a versutiis daemonum, qui

Torna all'inizio