Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 662


4. Praeterea, ex hoc malum dicitur quod bonum corrumpit. Ergo quamdiu
malum durat, continue corrumpit. Sed quod continue corrumpit, tandem ad non
esse perducit; quia sicut nullius rei generatio est infinita, ita nec corruptio, cum
tempus corruptionis cuiuslibet rei tempori generationis eius aequale sit, ut in
2 De gener. dicitur. Ergo necessarium est quod bonum ex toto per
malum tollatur.
5. Praeterea, si malum diminuit bonum, aut illud bonum quod est ei subiectum,
aut illud bonum quod est ei oppositum. Sed non illud quod est sibi subiectum,
cum nullum accidens suum subiectum diminuat. Ergo intelligitur diminuere
illud bonum quod sibi opponitur. Ergo cum illud bonum ex toto privet, quia
opposita non possunt esse simul; videtur quod bonum quod per malum diminuitur,
ex toto tollatur.
SED CONTRA, inter alia mala peius est malum culpae. Sed malum culpae non ex
toto tollit bonum: dicit enim Dionysius, quod bona naturalia in
Angelis peccantibus integra permanserunt, cum tamen peccatum eorum sit gravissimum.
Ergo malum non ex toto tollit bonum.
Praeterea, Philosophus dicit, quod malum, si sit integrum,
seipsum destrueret. Sed malum quod ex toto tollit bonum, erit integrum malum.
Ergo etiam seipsum destrueret. Sed quidquid seipsum destruit, impossibile est
esse. Ergo impossibile est esse aliquod malum quod ex toto corrumpat bonum.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut ex dictis patet, malum per se acceptum privatio
quaedam est. Ad rationem autem cuiuslibet privationis tria requiruntur; scilicet
habitus oppositus, et subiectum tam habitus quam privationis, et habilitas
in subiecto ad receptionem habitus; et ideo triplex bonum potest considerari;
scilicet bonum quod est perfectio opposita ipsi malo, et subiectum illius perfectionis
et privationis oppositae, et etiam ipsa habilitas ad perfectionem illam;
quae cum sit quaedam quasi inchoatio eius, etiam bonum quoddam est: verbi
gratia, malum culpae habet pro subiecto ipsam naturam animae, quae bonum
quoddam est, et pro opposito ipsam gratiam; et iterum animae inest habilitas
quaedam ad gratiam habendam.
Sciendum est ergo, quod malum culpae bonum gratiae sibi oppositum ex toto
tollit; de ipsa vero natura animae, quae est sibi subiectum, nihil aufertur;
ipsam vero habilitatem diminuit; et hoc est bonum naturae quod ex culpa diminuitur.
Diminutio autem huius habilitatis non est per subtractionem alicuius
partis eius; sicuti enim qualitates et formae non augentur per additionem, ut in
1 dictum est, dist. 17, sed per intensionem; ita etiam non diminuitur per subtractionem,
sed per remissionem. Remissio autem huiusmodi habilitatis, est

Torna all'inizio