ARTICULUS 2
Utrum gratia sit accidens
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod gratia non sit accidens. Accidens enim non transit de subiecto
in subiectum, cum individuationem a subiecto habeat. Sed gratia de subiecto in
subiectum transit, ut dicitur Num. 11, 17: «Tollam de spiritu tuo et dabo senioribus»;
et iterum 4 Reg. 11, 15: «Spiritus Eliae requievit super Eliseum». Ergo
videtur quod gratia non sit accidens.
2. Praeterea, omne accidens habet aliquod subiectum cuius per se accidens est,
cum omne quod est per accidens, ad per se reducatur. Sed gratiae non est
assignare aliquod subiectum per se, cum omne accidens per se ex principiis
subiecti causetur, gratiae vero nihil causatum sit causa nisi solus Deus. Ergo
videtur quod gratia non sit accidens.
3. Praeterea, nullum accidens est dignius suo subiecto. Sed gratia dignior est
quam ipsa anima, quia per ipsam gratiam summo bono coniungitur. Ergo videtur
quod gratia non sit accidens.
4. Praeterea, nullum accidens agit in subiectum in quo est, etiamsi in aliud
exterius agat. Sed gratia agit in ipsam animam gratificando eam et movendo in
opus. Ergo etc.
5. Praeterea, omne accidens quod amitti potest, etiam corrumpi potest. Sed
gratia amittitur, non tamen corrumpitur, cum sit expressior similitudo Dei quam
etiam naturalis similitudo animae, ratione cuius anima incorruptibilis dicitur.
Ergo videtur quod gratia non sit accidens.
SED CONTRA, super illud Psal. 103: «Ut exhilaret faciem in oleo», dicit Glossa:
«Gratia est nitor animae, concilians sanctum amorem». Sed nitor accidens
nominat. Ergo videtur quod gratia sit accidens.
Praeterea, omne quod intenditur et remittitur est accidens: quia substantia non
recipit magis et minus, ut in Praedicamentis dicitur. Sed gratia est huiusmodi,
ut in littera patet: quia meretur augeri ut aucta mereatur et perfici. Ergo est
accidens.
Solutio
Respondeo dicendum, quod ex quo gratia creatum quid ponitur, necesse est
ipsam in genere accidentium poni. Cuius ratio est, quia omne illud quod advenit
alicui post esse completum, accidentaliter se habet ad ipsum; unde cum gratia
post esse animae sibi adveniat, non est aliquid de essentia eius; unde oportet
quod accidentaliter ad ipsam se habeat. Sed tamen aliquid accidentaliter ad
|
|