Post Scipione Nasica et Calpurnio Bestia consulibus Iugurthhae
Numidarum regi bellum inlatum est, quod Adherbalem
et Hiemsalem Micipsae filios fratres suos reges et populi Romani
amicos interemisset. missus adversus eum consul Calpurnius
Bestia. corruptus regis pecunia pacem cum eo flagitiosissimam
fecit, et a senatu inprobata est. postea contra eundem
insequenti anno Sp. Postumius Albinus profectus est. is quoque
per fratrem ignominiose contra Numidas pugnavit.
Tertio missus Q. Caecilius Metellus consul. is exercitum
ingenti severitate et moderations correctum, cum nihil in quemquam
cruentum faceret, ad disciplinam Romanam reduxit. Iugurtham
variis proeliis vicit, elephantos eius occidit vel cepit,
multas civitates ipsius cepit. et cum iam finem bello positurus
esset, successum est ei a C. Mario. is Iugurtham et Bocchum
Mauritaniae regem, qui auxilium Iugurthae ferre coeperat, pariter
superavit. aliquanta et ipse oppida Numidiae cepit belloque
terminum posuit capto Iugurtha per quaestorem suum Cornelium
Sullam ingentem virum, tradente Boccho Iugurtham, qui pro eo
ante pugnaverat. a M. Iunio Silano collega Q. Metelli Cimbri
in Gallia victi sunt et a Minucio Rufo in Macedonia Cordisci
et Tribelli et a Servilio Caepione in Hispania Lusitani victi
sunt et duo triumphi de Iugurtha, primus per Metellum, secundus
per Marium, acti sunt. ante currum tamen Marii Iugurtha
cum duobus filiis ductus est catenatus et mox iussu consulis
in carcere strangulatus est. || his apud Hierosolymam diebus
Iohannes dux Iudaeorum et pontifex extitit, qui ab eo, quod
Hyrcanos bello vicerat, Hyrcani nomen accepit. || per id etiam
tempus Cicero Arpini nascitur matre Helvia nomine, patre
equestris ordinis ex regio Vulscorum genere. || eodemque tempore
quaedam virgo de Roma in Apuliam pergens ictu fulminis
exanimata est omnibus sine scissura aliqua vestimentis ademptis
ac pectoris pedumque vinculis, monilibus etiam anulisque discussis
inlaeso corpore nuda iacuit; equus quoque eius pari
modo frenis et cingulis peremptus iacuit dissolutis. ||
|
|