carne ac puritate germanam: cuius conversionem desiderans,
inter precum primitias, quas Deo plenis affectibus offerebat, hoc postulabat
obnixius, ut sicut cum sorore habuerat in saeculo cohaerentiam
animorum, ita iam in Dei servitio fieret inter eas unitas
voluntatum. Orat igitur instanter misericordiae Patrem, ut relictae
in domo sorori Agneti desipiat mundus, dulcescat Deus, eamque sic
a proposito carnalium nuptiarum ad sui amoris copulam transferat,
quatenus una secum in virginitate perpetua Sponso gloriae nubat.
Mirandus enim utrique mutuus insederat amor, qui novam divulsionem,
licet affectu dissimili, utrique fecerat dolorosam. Favet celeriter
divina maiestas egregiae oratrici, primumque illud donum quod
praecipue postulat, quodque magis Deum exhibere delectat, festinantius
elargitur. Nam post sedecim dies a conversione Clarae, Agnes
divino afflata spiritu, properat ad sororem, eique suae referens voluntatis
arcanum, se dixit, velle Domino penitus deservire. Quam
illa gaudenter amplectens: Gratias, inquit, ago Deo, dulcissima soror,
quod me de te solicitam exaudivit.
25 Miram conversionem satis est miranda defensio subsecuta.
Cum enim felices sorores apud ecclesiam S. Angeli de Panso Christi
vestigiis inhaererent, atque illa quae plus de Domino sentiebat,
suam erudiret novitiam et germanam, repente contra puellas nova
consanguineorum proelia suscitantur. Audientes enim Agnetem ad
Claram transisse, currunt ad locum sequenti die duodecim viri furore
succensi et conceptam malitiam dissimulantes exterius, pacificum
praetendunt ingressum. Moxque ad Agnetem conversi, nam de Clara
iam antea desperaverant: Quid tu, inquiunt, ad locum istum venisti?
Festina quantocius domum redire nobiscum. Qua respondente
nolle se a sorore sua Clara discedere, irruit in eam miles unus animo
efferato et pugnis calcibusque non parcens, eam per capillos abstrahere
conabatur, ceteris impellentibus et suis brachiis levantibus eam.
Ad quod iuvencula dum quasi a leonibus capta de manu Domini
raperetur exclamat dicens: Adiuva me, soror charissima, nec me
Christo Domino tolli permittas. Cum ergo violenti praedones adulescentulam
renitentem per devexum montis abstraherent, vestes
abrumperent, vias crinium laceratione complerent, Clara cum lacrymis
in oratione procumbens, petit sorori mentis constantiam tribui,
petit vires hominum divina potentia superari.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|