Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 808


QUAESTIO 2
Tertio quaeritur, utrum anima extra corpus creata sit; et circa hoc quaeruntur
duo: 1. Utrum sit una anima vel intellectus omnium hominum, quasi quaedam
substantia separata in omnia corpora influens; 2. Si sint plures, utrum sint in
corpore, an extra corpus creatae.
ARTICULUS 1
Utrum anima intellectiva vel intellectus
sit, unus in omnibus hominibus.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod anima rationalis vel intellectus sit unus numero in omnibus.
Nulla enim forma multiplicatur secundum esse ad divisionem materiae, nisi
forma materialis. Sed intellectus, ut in 3 de Anima probatur, non est
forma materialis, cum non sit actus corporis cuiusdam: quod ex ipso suo actu
probatur, quia cognoscit omnes formas materiales; quod non posset esse, si aliquam
earum haberet in natura sua, vel determinaretur ad eam ex corpore cuius
esset actus: sicut virtus visiva non cognosceret omnes colores, si pupilla quae
est organum eius, haberet determinatum colorem. Ergo intellectus non multiplicatur
secundum esse ad divisionem materiae; et ita manet unus in omnibus
individuis humanae speciei, quae non nisi per materiam dividuntur.
2. Praeterea, impossibile est quod principium sit materialius quam principiatum,
quia principium oportet esse simplicius. Sed, sicut ab omnibus conceditur,
aliquae sunt potentiae animae rationalis quae non sunt actus corporis cuiusdam,
nec organis affixae, cuius principium et radix est ipsa essentia animae.
Ergo videtur quod nec ipsa anima rationalis corpori uniatur per essentiam
suam sicut actus eius; et ita sequitur, ut videtur, quod ad divisionem corporum,
anima rationalis non distinguatur.
3. Praeterea, omne quod recipitur in aliquo, recipitur in eo per modum recipientis,
et non per modum sui, ut ex Dionysio et ex lib. de
Causis habetur. Si ergo intellectus individuetur ad divisionem corporis, ut sit
alius diversorum, oportet quod formae intellectuales in eo receptae, etiam sint
individuatae: ex quo videntur sequi duo inconvenientia. Unum est, cum nullum
particulare sit intellectum in actu, sed in potentia, quod huiusmodi species non
erunt intelligibiles in actu, sed indigebunt intelligi per alias species, et sic in

Torna all'inizio