aegram domum dimiserat, sciens per omnia illam nec se movere posse, fossoribus et ipse de loco titubantibus, sana et
incolumis in medio eorum veloci cursu advenit. Quibus valde mirantibus, salute pristina illi a Deo collata per semetipsam
fossorio terram scindens et illis quodammodo iniurians, viris tamen religiosis quos ipsa advocaverat adstantibus
psalmosque studiose canentibus, ad corpus Deo annuente perventum est. Qui introspicientes, iuxta caput, ut sanctus
retulerat, laminam plumbeam, in qua nomen eius et mortis tempus descripta erant, gratulantes invenerunt, nec non
corpus eius ac vestes, ut in die quo missae sunt in monumento, inventae sunt. Demum in lectica eum boni viri religiose
imponentes, iuxta archam beati Eustorgii a latere dextro, multis aromatibus multisque orationibus, vigiliis, hymnis,
psalmis, missarum solemniis multisque elimosinis honoratus, in pretiosa archa marmorea mirifice conditus est. Hoc
facto mulier, quae Deo annuente et beati Eugenii meritis et orationibus saluti pristinae reddita est, adhuc in tanti viri
exaltatione anhelans, ad honorem eiusdem decentissimam vulturam facere deliberavit. Propterea conscilio suo a viro
inito, aliquantulum illi quia vini parum aut frumenti ad tantum opus sibi cognosceret contradicenti, tandem omni spe
in Deo fixa, murorum convocatis magistris, eorum quoque servitoribus, opus diligenter aggressa est. Factum est autem
bonitate divina praestante, opus summa cum diligentia demum perfectum est, et omnia eius vasa tam in frumento quam
in vino, ut in operis inceptione erant plena, sic omnibus quam strenue magistris refocillatis, cum tota domo sua et familia,
multisque pauperibus recreatis, quasi intacta fuissent inventa sunt. Quo peracto matrona nobilis, parum quod
egerat cogitans, qualiter perpetuo festum beati Eugenii ymnis, orationibus crebrisque visitationibus cleri et populi honoraretur,
coepit cogitare perplurimum. Interea vir eius cognita eiusdem voluntate, de qua sibi iam antea intimaverat,
sciens illam permultum in Dei timoratam servitio, in omnibus in quibus suam noverat voluntatem, facultatem atque
licentiam fideliter ac devote tribuit. Illa vero viri sui dominio imperantis accepto, convocatis sacerdotibus humanis,
videlicet humanarum legum iudicibus et viris multis nobilissimis, praedia e quibus beati Eugenii festum honorifice annuatim
cum omnibus ordinibus celebraretur, disposuit et firmissime ordinavit. E quibus usque hodie et semper, Deo
annuente et beato Eugenio pro ea atque universis Christo devotis interpellante, summa cum devotione celebratur.
15. Querimonia beati Benedicti archiepiscopi Mediolanensis: Summo coelorum conditori, terrarumque universarum
factori, gentiumque cunctarum auctori, creaturarum universarum creatori, coeli terraeque stabilimentum, angelorum et hominum
ac fidei catholicae et sedis apostolicae unicum monimentum, orphanorum et viduarum ecclesiarumque universarum solidum
stabilimentum, Patri et Filio ac sancto Spiritui gratias refero immensas, pontificem quod talem sanctae sedi apostolicae virum
clementer eligere ac misericorditer ordinare sua ineffabilili pietate disposuit. Unde chorus universus episcoporum, sacerdotum
collegium sedule reminiscat generi humano benigne ac misericorditer providere, cum huic sanctae sedi virum huiusmodi
discretum, illustrem, orthodoxum, et praeesse et praeordinare summa cum pietate disposuit; qui operibus bonis, admonitionibus
sanctis orbem sibi commissum confortare et errantes docere non desinit. De quo Veritas ait: “Ego pro te rogavi,
Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. ” Quamobrem Dei et vestri, pater venerande,
atque huius sancti concilii coadiutus praesentia et confortatus clementia ego Benedictus Mediolanensis archiepiscopus causam
nostrae ecclesiae, quae Dei dispositionibus et beati Barnabae apostoli doctrinis ac miraculis refloruit, nuncque gloriosissimi
confessoris Ambrosii ornata disciplinis, honoranda virtutibus praefulget, cuius reverentia et caritate debita vestro ductus
conspectui et huic sancto conventui me ex longo repraesentare disposui, voce qua possum, longo confectus senio, pandere
et reserare curabo. Igitur cum Mediolanensis ecclesia, Dei et beati Ambrosii factis et virtutibus exaltata, ac multis episcopis
per multa iam tempora antecedentia sublimata, nunc consecratione ecclesiae Papiensis iniuste expoliata, vobis humiliter
ac devote conqueritur: quae inter ceteros nostrae ecclesiae suffraganeos beati Syri meritis primicerii privilegium nunc usque
nostrae causae indicium summo vigore tenuit, at nunc Romanae sedis dignitatibus et maiorum honoribus ambitiosa, sua et
propria metropoli inlicite derelicta et iniuste destituta, ut consecrationem furtive acciperet, Romanum adiit pontificem. Quam
nostra ecclesia per tempora iam multa, annorum longo curriculo antecedentia, a tempore beati Barnabae apostoli usque mei
praesentiam, qui per annos quadraginta sedem residere mediolanensem, atque inibi episcopum Gregorium humiliter consecravit,
habuit, et caritative Deo opitulante tenuit. Nunc itaque vestra succurrente clementia sanctisque collaudantibus canonibus,
quod iniuste nostra ecclesia amisit, adipisci valeat, fideliter ac devote exoramus. Prosit nobis vestra sapientia, omnibus
praeferenda disciplinis. Qui enim omnibus praeest, omnibus prodesse debita paternitate condecet, nulli nocere neminique
invidere, nulli ecclesiae honorem ac dignitatis praerogativam usurpare, discretus et iudex summae iustitiae lance ponderat
universa, inferentes iniurias alicui iniuste condempnans, ac inlicite sufferentes a malis misericordia, dextera, legisque cerimoniis
defendendo, benigne sustentat. At iniquitatis iudex, cuncta pretio subvertens negotia, quae legis sunt obscurat ac quae
temporaliter arrident criminose exaltat; a quibus iustitiae amator se cotidie Dei protegente dextra custodit. Iustitiam
discamus itaque, unde Ysaias propheta Spiritu sancto repletus dicit: “Iustitiam discite, qui habitatis terram.” Venerande
pater, potestatem culminis Romani ratio vincat divina. Unde beatus Ambrosius ait: “Decet ut ratio vincat potestatem.”
Iudicium causarum quaerimoniae nostrae iustum iudicate; unde Dominus per Zachariam loquitur, dicens: “Iustum iudicium
et pacificum iudicate, et nolite retinere malitiam fratris vestri in cordibus vestris.” Et David: “De vultu tuo iudicium meum
prodeat, oculi mei videant aequitatem.” At ut nostrae ecclesiae nostraeque querimoniae veritatem enucleatius ac verissime
aperiam, decem Romanorum pontificum privilegia, quae de consecratione Ticinensis ecclesiae dico asserentia atque sub anathematis
mucrone rigide ab universis episcopis interdicentia, solita pietate cognoscite. Quin etiam nostra civitas qualiter ab
ipsis primordiis inculta et exaltata cura diligenti maiorum permansit per Romanos imperatores ac consules patricios eiusdem
urbis accolas, cum orbis uno regeretur imperio, attente cognoscite. Quam tamen, ut in situ descriptionis eiusdem comperi,
annosam postmodum Romani reges et principes, expulsis Senonum populis, longe melius sublimantes opere mirifico
|
|