Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 279


medium sit infelix, quantum ad ornatum et etiam
quantum ad omnia alia, circa quae foeminae consueverunt
delinquere debet eas debite admonere. Sciendum ergo
ornatum foemineum in duobus consistere, quorum unus
potest dici fictitius, alius non fictitius. Fictitius autem ornatus
dicitur fucatio, ut appositio coloris albi vel rubei:
quibus per quaedam figmenta ostendunt se foeminae rubicundiores,
vel albores, vel alio modo pulchriores, quam
sint. Talia autem quae sunt fictitia et sophistica sunt illicita
et prohoibenda. Alius autem est ornatus non fictitius,
qui consistit in debitis indumentis, et in aliis ornamentis,
quae si considerato proprio statu et conditionibus personarum
debite et ordinate fiant, sunt licita et honesta.
Decet enim viros secundum suum statum, suis uxoribus,
indebitis vestimentis, et in aliis ornamentis, debite providere.
Unde et Valerius Maximus cives Romanos commendat,
qui suis uxoribus in pulchris indumentis et in
aliis ornamentis debite providebant sic ergo censendum
est de ornatu. Sed ut uxores ipsas magis specialiter instruamus
qualiter circa indumenta et circa alia coporis
ornamenta debeant se habere, advertendum quod circa
ornamentun vestimentorum contigit dupliciter peccare.
Primo ex superabundantia. Secundo ex defectu. Superabundantia
vero (ut videtur) oportet ibi triplicem
virtutem concurrere, quam tangit Andromicus Peripateticus
in libello quem fecit de virtute. huiusmodi triplex
virtus, est humilitas, moderantia, et simplicitas. Tunc
enim mulieres circa ornatum corporis sunt humiles,
quando non propter vanam gloriam se ornant, sed agunt
ut suis viris placentes, eos a fornicatione retrahant. Tunc
vero sunt moderatae, quando considerato suo statu non
superflua vestimenta quaerunt. Decet enim uxorem militis
magis esse ornatam vestibus, quam uxorem civis simplicis.
Adhuc etiam uxorem principis, vel etiam regis
decet magis ornatam esse. Dato igitur quod uxor alicuius

Torna all'inizio