Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 78


Potens est tamen Dominus post tribulationem tranquillum et post nubilum dare serenum et facere
cum tentatione proventum.

II 70

Amice, dum vivimus, sic inter nos debitum solvitur, quod remaneamus ad invicem debitores. Ad
hec sacerdotem illum, cuius orationem expetitis inter sacra, vos sacris orationibus adiuvetis, ut mutuis
hinc inde suffragiis utriusque geratur negotium ad salutem. Ceterum sciatis, quod omnes fratres
sunt simul, excepto domino O., quem senectus premit, in Urbe. Determinatum est, quod regressui
non sit apta Campania usque ad fruges novas.

II 71

Litteris vestris affectione consueta receptis ipsarum continentiam pleno concepimus intellectu. Sane
super negotio, quod misistis ad curiam, litteras apostolicas impetravimus, quas vobis transmittimus
per presentium portitorem, parati ad ea, que vestrum respiciunt commodum et honorem.

II 72

Scribenti rescribens in libro vite conscribi.
Communis debiti mutua solutione crescentis, obligatione durante, creditoris et debitoris amplector
et nomen et vinculum relativum. In ius ergo trahitur, qui negationis diffugio petitoris animum non
suspendit, licet impossibilitas emula solutionis adimat facultatem. Doleo siquidem me non esse
solvendo, fore tamen me gaudeo debitorem, et quamvis diligentis atque dilecti urgeat instantia exactoris,
ad cessionis tamen subsidium non recurro, quoniam est mihi in voto plus solvere et in desiderio
plus debere, cum ad accepti rationem, protracta fiducia, grandis rei modice spes alludat. Ad hec
in patris nomine, quod amici pagina pretulit, rem ignoro, quoniam, si ad virtutis vel etatis debitum
reverentia recipit intellectum, attribuitis alii, quod est vestrum, quod, si forsan assumitur a sacerdotii
dignitate, dabit tolerantiam, quod patri presbytero scribat diaconus filius reverenter. Recommendatus
sit vobis devotus et fidelis Andreas.

Torna all'inizio