discalciatos, incultos et tanta abstinentię ariditate contritos?  
Fatiebant autem omnes opera manuum, alii scilicet coclearia,  
alii nebant, alii retia nectebant. 
XXVII. Quorum tamen omnium vitam beati Bonifatii  
conversatio longius transcendebat. Hic denique regis fuerat  
consanguineus et ita carus, ut rex illum non alio vocaret  
nomine nisi anima mea. Erat autem adprime liberalium artium 
doctrinis instructus maximeque in modulationis musicę studiis  
approbatus. Hic itaque cum in capella regia moraretur,  
videns êcclesiam antiqui martiris Bonifatii, mox exemplo sui  
equivoci ad martirii desiderium provocatus, ait: «Et ego  
Bonifatius vocor. Cur ergo etiam ipse Christi martir esse non  
debeo?». Deinde quoque iam monachus factus tanta se abstinentię  
frugalitate constrinxit, ut sepe dominicis diebus et quinta  
tantum feria per ebdomadam manducaret. Nonnumquam  
vero, si urticarum vel etiam veprium cerneret densitatem, illuc se  
proitiens volutabat. Ex quo cum quidam frater aliquando eum 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |