circulorum varietatibus insignita, maiorem quidem artificum industriam 
et materie ubertatem desiderant, maiori nichilominus  
pretio distrahenda. Multa quidem et alia videas ibi varii coloris  
ac diversi generis ornamenta in quibus et sericis aurum intexitur,  
et multiformis picture varietas gemmis interlucentibus illustratur.  
Margarite quoque, aut integre cistulis aureis includuntur, aut perforate 
filo tenui connectuntur et eleganti quadam dispositionis  
industria picturati, iubentur formam operis exhibere. Porro ex ea  
parte que urbem respicit palatium ingressuris, capella regia primum  
occurrit sumptuosi operis pavimento constrata, parietes habens  
inferius quidem pretiosi marmoris tabulis decoratos, superius autem 
de lapillulis quadris, partim auratis, partim diversi coloris,  
veteris ac novi Testamenti depictam ystoriam continentes. supremi 
vero fastigii tabulatum insignis elegantia celature et miranda 
picture varietas passimque radiantis auri splendor exornant. 
Sic ergo dispositum, sic ornatum, sic omnimode voluptatis  
gratia delibutum palatium, tanquam caput reliquo corpori, sic  
toti supereminet civitati, que trina partitione distincta, tres in se  
particulares, ut ita dixerim, continet civitates. Quarum que inter  
extremas media collocatur, nobiliori hedificiorum structura prepollens, 
ingenti murorum altitudine ab utraque dextera levaque seiungitur, 
latitudinis parum habens, in longum vero spatio maiore  
porrecta, ut si quis duas equales equalium circulorum minores 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
 
  |