| "au", "oh", "ah", "oiei".  7  Possunt tamen quedam dubie inter
 aduerbia esse et interiectiones: ut "o", quando significat dolorem
 uel admirationem, interiectio dicitur, quando uero uocandi uel
 optandi, aduerbium.  8  "A" quoque prepositio est et interiectio.  9
 "Pro" etiam tam prepositio quam interiectio.  10  Alie quoque
 partes, singule uel plures, solent interiectiue proferri, ut "nauibus
 infandum amissis" et "pro dolor", "eu moritur"; proprie tamen
 uoces interiectionum primitiue sunt.  11  Accentus uero in eis
 incerti sunt, quia et abscondita uoce et non plene expressa
 proferantur et pro affectus commoti qualitate confundantur.
 | 
 |