Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 217

Liber III


revocabimus. Illa praeterea quanquam communia et vulgata sint, nonnunquam tamen, si suo tempore afferantur, animum lugentis non mediocriter recreant: hominem eum natum fuisse: hanc esse humanae vitae conditionem, ut omnia orta occidant et aucta senescant. Neminem debere peculiariter lugere, quod commune sit atque omnibus accidat. Sapientem vero, qui causas rerum intelligat, multo minus angi commoverique debere. Poterimus hic commemorare tot regum, civitatum, nationum aedificiorumque interitus hominemque ab unius morte ad tantarum rerum interitum contemplandum exemplo Servii Sulpitii revocare. Accedent his, si qua de conditione defuncti dici possint, quae illi propria sint. Quae quidem vitam eius aut acerbam aut minus iucundam reddere potuissent, ut caecitas, surditas sive alterius membri aut etiam totius corporis debilitas aut aegritudo, item orbitas, humilitas, pauperta infortuniaque alia, quae hominibus praeter opinionem solent accidere. Quarum rerum si afferre aliquam poterimus, mortem illi fuisse utilem concludemus. Postremo stultum esse dicemus, luctu ac moerore confici, quum intelligat proficere se nihil posse. Quo loco hominem ad patientiam, constantiam, virtutem, quam in caeteris rebus semper habuerit, ostendendam cohortabimur eamque medicinam se sua sibi prudentia afferre oportere dicemus, quam ipsa sit omnino temporis

Torna all'inizio