quanto de illa certius gestit loqui, tanto amplius quo ad eam labitur in incertum.
Nam quo magis intencionem suam ad illius notificacionem explicare
laborat, eo difficilioris implicitatis cura hoc involvitur laberintho. O suavis
amenitas et amena suavitas verborum Iohannis de Capua! O mulcebris
cythara et delectabilis syphonia labiorum ipsius! Favus quippe distillans stellaque
sintillans tuum predulce ac preclarum eloquium, cui nimirum inclinantur
sydera, mella cedunt. Dic michi, queso, ubi latet hec eloquium ac latex,
qui sic late in tuum influit pectus latum? Dic ubi seratur, ubi servatur hic
fecundus facundie thesaurus de quo hauris tam aurea? Dic michi, precor,
ubi mens tua degit, ubi legit, ubi capit hec que sapit, tam laudanda, tam
miranda? Dic michi quas colis scolas, qua arte me in matre sic artas
dictaminis, quibus scalis sic sursum salis, quibusve alis spiritus, quem alis, de
solo ultra solem quasi dimisso carnis sole fertur solus. Tue siquidem transmisse
michi dudum epistule astris effluxere lucidius, sic tamen suum mitigavere
fulgorem, quod ipsum in reverberatis poteram oculis intueri; sed que fuerunt
nuper sub trinitatis numero radiantis ab eloquencie tue sole dilapse
tanto splendore corruscant, quod sue vehemencia claritatis succumbente aspectu
ferre non valeo. Et nisi meum in illas intentum intuitum sepius interrumperet
crebra repercussio palpebrarum, violencie utique vise lucis extingueret in me
proculdubio lumen visus. Nam ternarius iste tam lucidus, quamvis ab homine
traditus, traditus est profecto summe operario trinitatis, utpote clemens gracie
celestis infusio benigna, superni roris effusio, pie bonitatis divine perfusio, mira
quoque sublimium scripturarum profusio et vehemens gloriancium confusio
dictatorum. Tu igitur leo facundia, eloquencia gigas, herodius promptitudine
ac stili altitudine aquila cunctorum rethoricorum ora vincis, evincis studia,
gesta obnubilas, famam suffocas, interimis titulum, aufers laudes. Unde
illum inclitum et illustrem, autenticum famosumque doctorem in scripturis sacris
magnifice divulgatum, videlicet Iohannem Os Aureum, iam non mortuum, sed
pocius in te vivum evidenter attendo; et forte plus quam ille Iohannes Os Aureum
hic Iohannes. Sane libet sermonem resumere de abysso, ne forsitan longa
digressio te ab illius sedula consideracione divellat. Liquet namque dilucide
quod a lumine vel a substancia lucida cum corpore luminoso splendor seu fulgor
emanat, splendorisque diffusio fugat caliginem et ingerit claritatem panditque
abdita et de incognitis prebet noticiam ac certificat de incertis. Abyssus vero
funditatis immensitatem innuit remque pretendit omnino inscrutabilem et ignotam,
|
|