Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 99


cum vicinis, circumituque publico aut privato cinguntur;
a similitudine videlicet earum terrarum, quae in
fluminibus ac mari eminent, suntque in salo.
Instigare incitare.
Insimulare crimen in aliquem confingere.
Insuasum appellabant colorem similem luteo, qui fiebat ex
fumoso stillicidio.
Insitum ab inserendo tractum, sed aliquotiens significat inpositum.
Inseque apud Ennium (Ann. 326) dic. Insexit (inc. 36) dixerit.
Insignis tam ad laudem, quam ad vituperationem inflecti potest.
Inseptum non septum; ponitur tamen et pro non aedificatum.
Insecta non secta; sed et aliquotiens significant secta.
Insupare inicere, unde fit dissipare.
Insons extra culpam, a quo dici morbus quoque existimatur
sonticus, quia perpetuo noceat.
Inscitia stultitia.
Insessores latrones, quod circa vias insidientur sedentes.
Inmanis ferus, sive magnus.
Imago ab imitatione dicta.
Ingluvies a gula dicta. Hinc et ingluviosus et gluto, gulo,
gumia, guttur, +guttu+, gutturosus et gurgulio.
Inmnsulus avis genus, quam alii regulum, alii ossifragam
dicunt.
Infindere intercipere, interponere.
Inferiae sacrificia, quae dis Manibus inferebant.
Infectores, qui alienum colorem in lanam coiciunt. Offectores,
qui proprio colori novum officiunt.

Torna all'inizio