Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

66


provincias diviserunt ad quas gratia predicationis esset quilibet
profecturus iuxta quod Dominus preceperat eis dicens: "Euntes
in mundum universum predicate evangelium omni creature". in
illa autem divisione provinciarum Petrus accepit ad predicandum
Iudeam. Andreas Achayam. Iacobus Çebedei Yspaniam.
Iohannes Asiam. Thomas Indiam. Matheus Ethiopiam.
Bartholomeus Armeniam. Symon et Thadeus Persidam.
Phylippus Asyam et civitatem Gerapolis et Siriam.
Mathias cum Petro Iudeam. Iacobus autem, frater
Domini, remansit in Ierusalem, quia ibi fuit ab apostolis [episcopus]
ordinatus. alij autem discipuli ad diversas provincias
sunt profecti. horum autem quidam ad Ytaliam pervenerunt.
venit enim Barnabas, qui fidem Christi Rome et postea Mediolani
predicavit. venit et sanctus Marchus evangelista,

Torna all'inizio