dare obligamus, et omnia suprascripta percompleamus, ad pars 
iam dicti monasterii. Et taliter ego, qui supra Ildecardus, divina 
inspiracione compulsus, pro Dei omnipotenti[s] amore et sancti 
Vincencii levite et martiris Christi, cuius ego minimus servus 
sum, ut hic et in futuro de peccatis meis indulgenciam accipere 
valeam, sicut mihi congruum fuit, libenti animo, feci et te Andreas 
subdiaconus et notarius, qui interfuisti, scribere rogavi. 
Actum Teanis.† Ego qui supra Adelgilfo iudex. † Ego 
Sasso subdiaconus. † Ego Iohannes subdiaconus. 
OFFERCIO SANCTI PETRI AD PECCLE TERRITORIO SORANO 
QUE EST CELLA SANCTE COLUMBE. 
IN nomine domini nostri Iesu Christi, Ab incarnacione eius 
anno millesimo quadragesimo primo, et tercio anno principatus 
domni Guaymari gloriosi magni principis Capue, mense augusti, 
octava indiccione. Ideoque ego Rackisi, filius cuiusdam Guidoni 
de civitate Sorana, quam et ego Offengardam, uxorem videlicet 
qui supra Rackisi, uno animo una mente, et ego Iohannes filius 
cuiusdam Clarencii, abitantes in civitate Sorana, toti communiter 
bona et spontanea nostra voluntate, divina inspiracione compulsi 
sumus propter mercedem et redempcione[m] anime nostre, et de 
coniux nostre, et filiorum nostrorum, et genitori, et genitricis nostre, 
ut hic, et apud altissimum Dominum requie[m] et misericordiam
  |  
  |