Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 33


<DE COLLATIONE.> Quo peracto praecedens abbas et caeteri sequentes
eum introeant capitulum et faciant ante et retro, sicut solet fieri die
sabbati ab eis qui mandatum fecerunt. Postea pergat abbas ad sedem
suam surgente conuentu donec sedeat; reliqui similiter ad loca sua.
Cessante autem cantu et secretario percutiente tabulam ad collationem,
qui petita licentia ad eam percutiendam perrexit, hora congrua ingrediatur
diaconus capitulum, qui post manuum suarum ablutionem ad se praeparandum
iuit, alba et stola et dalmatica indutus, textum euangelii
portans praecedentibus tribus conuersis portantibus candelabra et thuribulum
igne et thure refertum. Ipse enim diaconus antequam exeat de
monasterio ponere debet thus in ipso thuribulo. Quibus ingredientibus
capitulum totus conuentus assurgat, stans donec unus uersus de euangelico
sermone perlectus sit.

<DE PROCESSIONE IN REFECTORIUM FACIENDA.> Cum autem tempus esse
perspexerit, innuat abbas priori ut uadat percutere tabulam. Et cum
audierit prior a diacono Surgite eamus hinc , percutiat tabulam, sicut solet
percuti cimbalum. Quod dum fit, surgant omnes ac praecedente diacono
cum textu et conuersis cum candelabris et thuribulo sequatur conuentus
in refectorium, sicut fit in sabbato ad caritatem. Ibi secretarius habeat
analogium de aecclesia paratum impositoque desuper textu iterum mittat
diaconus thus in thuribulum et incenset analogium et textum.

<DE POTU CARITATIS.> Et sedente maiore priore in loco abbatis ad eius
nutum incipiat diaconus lectionem ab eo loco ubi dimiserat. Et percutiente
refectorario tabulam uno ictu abbas et fratres, qui ad pedes
lauandos ipsius adiutores extiterant, uadant ad locum ubi potus caritatis
paratus est ferentes uitreas phialas aut sciphos fratrum in manibus suis.
Et accepto uino in praedictis uasis, tacente lectore praecedant ad gradum
sicut mos est. Refectorarius uero ex quo accepto potu incipiunt ire, paulatim
percutiat tabulam suam quousque ad gradum perueniant; quo cum
peruenerint, ter aut quater festinantius percutiat et cesset. Tunc omnibus
humili uoce dicentibus Benedicite sacerdos ebdomadarius surgat et eadem
uoce benedictionem faciat. Benedictione facta porrigat abbas priori
potum et reliquis sicut sunt priores osculans eorum manus ministrantibus

Torna all'inizio