putasse idolo esse serviendum, sed blanditiis femineis
ad illa sacrilegia fuisse compulsum. Ita credendum
est illum virum suae feminae uni, unum hominem
homini conjugem conjugi, ad legem Dei transgrediendam
non tanquam verum loquenti credidisse
seductum, sed sociali necessitudine paruisse.
12. LANFR. Adam non est seductus . Seductus in
ea re in qua Eva; neque enim vel Deum, vel Dei
similem pro pomi comestione futurum esse se credidit,
certissimeque se noverat male facere, et mendacium
esse quod suadebatur sibi a muliere; sed
utrumque posse fieri existimavit, et uxori suae morem
gerere, et peracti sceleris acta poenitentia a Deo
posse veniam obtinere. Minus ergo peccavit qui poenitendi
intentionem habuit quam ea quae neque de
poenitentia neque de venia in praevaricatione aliquid
cogitavit, sed Deum Deoque similem potius per inobedientiam
se fore existimavit.
13. AMBROS. Adam non est seductus , eo quod illius
seductionis mulier causa videtur exstitisse.
14. Salvabitur autem . Ostendit quod salute videtur
digna esse progenies per eas mulieres quae ad
pietatem respiciunt. Nec de Eva hoc dixit, sed de
genere loquitur.
15. AUGUST. ( expos. in psal . LXXXV). Salvatur autem .
Salvabitur ergo mulier, quae in typo carnis accipitur
per filiorum generationem, id est, si faciat bona
opera (sed non ubicunque) in fide vera, in fide catholica,
in societate unius Ecclesiae pariat opera
sua; propterea et de illa cum quereretur Apostolus,
subjecit: Salva autem erit per filiorum generationem,
si permanserit in fide, et dilectione et sanctificatione .
CAP. III.—1. AUGUST. (lib. X De civit. Dei ,
cap. 19). Si quis episcopatum. Ait Apostolus: Si quis
episcopatum desiderat, bonum opus desiderat . Exponere
voluit quid sit episcopatus, quia nomen est
operis, non honoris. Graecum est enim atque inde
ductum vocabulum, quod ille qui praeficitur, super
|
|